Glose
Capite nobis.Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam praedicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte diciturcapitenon vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic haeretici.Nam vinea nostra.Pulchre, cum supravineasplurali numero, hic singularitervinea,quia multae vineae per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per haereses scindere.